LIBERTA SINENSISAueat semper Sinensis dictatura
Sinensis dictatura modos suos obscuros saepe commonstrauit, quae uerum contra inimicos aduersariosque carcerali detentione palam fruitur; non semper tamen in aduersarios, sed etiam in "publicos inimicos", sicut tribunal Sinense pronuntiauit. Diurnarius enim Sinensis Zhang Zhan, annos XXXVII nata, iam superiore anno morbii coronarii periculum deflagratioque in ciuitate Wuhan publico emisit: ipsa uerum mense Maio publica causa in carcerem proiecta est uinculisque deuincta est; quattuor annorum diurnarii poena prolata est. Aduocati attamen diurnarii iura defendere conantur: "Pessime Zhang uersatur! Inedia reapse afficitur mensque parum sana paulatim fit!" Hoc enim de "seditioso spiritu" diurarii euenit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|