LIBERTATIS MILITIADe mulieris obscura morte
Karima Mehrab, quae uerum "Baloch" cognomine se nuncupauit, die Solis domo sua exiuit atque Lunae die reddidit mortua. Mulier ipsa XXXVII annos nata cum familia ad Canadensia loca exilio effugit, quod in patria Pakistana pessime habebatur: Karima illa enim contra magistratuum iniurias omni ui propugnauit, ut ipsi prouinciae Balochistanae libertas praeberetur. Familiares eius nonnulli, sicut diebus superioribus illa, exiuerunt domo numquamque remearunt: Karima ipsa uariis demonstrationibus publicis seditionibusque pro Balochistana libertate Pakistanam administrationem oppugnauit, quae tamen mulierem anno MMXIII in exilium uortit; ipsa igitur Canadam adiit. Vtrum caede infesta an alio modo mortua sit Karima ignotum est: familiares ad certam inuestigationem magnopere exhortantur, quos forsan uigiliae Canadenses non exaudibunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|