Annus
2 0 2 0


NOVVM MALVM

De antiqua nouitate

mutatio.jpg

Cum gaudium magnum in toto orbe exordiri inciperet, quod uerum medicamen uaccinum contra morbum infestum huius anni inuentum est, malum attamen uirus omnium corda praestringere iterum incohauit: morbus enim coronarius nouo modo, id est renouata ui, a Britannicis insulis contagione inprouida profectus est. Nam a mense Nouembri morbida noua uis obrepere coepit atque Europaeos ciues nonnullos iam contigit, quod uerum totius orbis sapientes magnis aerumnis sollicitauit. Hoc tamen repertum est: illud medicamen coronarium ultimum contagionem nouam quoque propellere uidetur; fines ast Italici Francogallicique secluduntur, ne morbus nouus ulterius procedat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae