NON OMNIBVS MEDICAMENDe re coronaria
Medicaminum industriae Pfeizer, Moderna aliaeque multae vaccinum coronarium demum comparaverunt, quo morbus infestus fortasse provincetur: multis in nationibus Europaeis medicamen iam civibus inseri incepit, sed quid de pauperioribus regionibus?
Multae enim nationes in toto orbe magna paupertate afficiuntur, quarum condicio iam tempore aequo mala est: Zimbabwe, Pakistan, Mexicum aliaeque gentes malo viro item itemque contaminantur atque nullo modo optimi, ita optatur, medicamenti auxilium adhibere poterunt. Nationes XCII medella uti nequirent, nisi Britannia dimidium milliardum eis donauisset, sicut aliae nationes multae, quarum pecunia forsan malam rem sanabit; Ciuitates Coniunctae atque Russica administratio neque asse adiuuarunt pauperrimos. Scripsit Marcus Austriacus
|