Annus
2 0 2 0


SINENSIS POLLUTIO

Materiei deiectio

smog1.jpg

Inter totius orbis pollutores maximos iamdiu Sinenses primi habentur, quod uerum per aethera terramque Sinenses officinae et ciues excrementis summis oblinunt multa. Veneficus enim fumus sicut illa plastica inmanis materia uniuersum malo uiro afficit, quamuis materiei deiectio iam multos annos ab artificibus praebeatur: ficticiae attamen materiae deiectio nimia mole reiectorum inhibetur atque purgamentorum malum omnem terram polluit, sicut congregationis "Viridis Pax" emissarii rettulerunt. Primarius minister Sinensis Xi Jinping eos exaudiuit atque recentiore contione publica plasticae diminutionem auspicatus est: "Milliardorum V kilorum reiectorum anno MMXXV erunt" sapientes aiunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae