Annus
2 0 2 0


IVVENIS VINDICATIO

Pro Iulio iustitia

Regeni.jpg

Doctor Italicus Bononiae natus Iulius Regeni, qui Aegyptiarum litterarum Cantabrigiae studebat, anno MMXVI apud caput Aegiptium Cairum ademptus est atque aliquot post dies mortuus reperitur. Qua de causa ciues Italici innumeri irati sunt atque probrum maximum ostenderunt: magistratus igitur Italici scelestos innoxii interfectores inuenire summopere nixi sunt; IV tandem milites ab illis praetoribus ad iudicium conferrentur, ut Iulii causa exitum consequatur. Saeuitiarum uulnera Iulio tributa esse euidetur.

Aegyptiorum administratio ab illo Al-Sisi recta praeterea immundorum sordido more Iulii obitus auctores celare longius conabatur, quam tamen iustitiae ueritas criminosos retexit. Romanus praetor Prestipinus hodie hanc protulit sententiam: "Omnia perite curauimus. Iulio hoc debebatur".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae