Annus
2 0 2 0


DE COMITIIS VENETIOLANIS

De ciuium absentia

Maduro3.jpg

Diebus superioribus Venetiolana comitia ad consulem creandum habita sunt: praeses pristinus Nicolaus Maduro primus inter pares iterum fuit, quod reapse sub oculis iam pridem erat. Nuntium prolatum uero hoc est, quamuis huius anni Venetiolana comitia praecipua fuerunt.

In primis enim ciues, qui comitiis illis interfuerunt, perpauci sunt: ciuium tertia saltem pars suffragium protulit suum, quorum tamen maior pars Maduro illum consulem creauit nouum. Quod postea mirum est: Europaea Societas Consociatioue Americana ad suffragium tuendum nullum misit custodem, quippe qui libertatem nullam aspiceret. Comitia Venetiolana tamen Societati Europaeae Americanaque illicita pronuntiantur, quoniam nulla ciuium libertas praebetur atque petitoris aduersarii Guaiḍ uictoriae maxime obstatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae