Annus
2 0 2 0


FACINORA MIGRATORIA

Crimen Italicum

scaphae.jpg

Saepe saepiusque in in re migratoria turpiter actum est, quod uerum marinis itineribus a portibus longinquis usque ad Italicos migrantes illos multis tormentis adficit. Praetor enim Catinensis scelestos XIX maximi criminis accusat: nam rei ipsi una cum calamitosis uiris Turcis Graecisque profugorum fortunas exagitabant atque ad oras Italicas malis moribus auehebant. Pecunia igitur maxima profugos commouebant: VI milia eurorum enim saepe conquirebantur, ut aduenae ad Italiam perferrentur; ipsi postremo migrantes uarias in ciuitates demouebantur posteaque ad Europam septentrionalem.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae