Annus
2 0 2 0


DETRECTATIO PERSICA

De pacto Iranico

Zarif.jpg

Pristinus praeses Boreoamericanus Trump maxima asperitate atque inimicitia rem Persicam gessit, qui uerum multationes multas in eos Persas commouit, ut nuclearis potestas deminueretur; administratio Persica tamen nuclearia auxit atque magis magisque modum excessit. Hodiernus praeses Josephus Biden in res Iranicas manus extemplo iniecit, qui inter nationes pacem conferre maxime studet: ideo praeses illos Persas exhortatur ut regionis potestas nuclearis artetur; cui ciues Persici nullo foedere nullaque pactione responderunt. "Boreoamericana administratio rem nostram contingere non potest." ait Javad Zarif externorum minister "Res nuclearis Persica ad pacem spectat: Ciuitatibus Coniunctis nationum ius uiolari nondum licebit".

Praeterea in re nucleari doctus sapiens Persicus diebus superioribus necatus est, quoius facinoris Israelis exploratores a Persicis accusati sunt: hoc uerum inimicitiam magnopere fouere potest, quoniam uero Israelis atque Americanorum societas praeclara est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae