Annus
2 0 2 0


AMAZONICA SALVS

De aeris praemio

Equador.jpg

Nemonte Nenquimo regina Amazonica "Goldman" praemio hesterno die decorata est, quae in Amazonicis siluis iugera permulta numero D milium a petrolei euulsionis damnis decisioneque seruauit. Regina Nemonte enim inter siluas Ecuadoreas in ciuitate Waoranea regnum suum agit: ciuitas ipsa Waoranea hominum milibus V constituitur atque bona publice distribuit; ciues ipsi una cum regina sententiam maxima mole profati sunt: "Amazonica silua nostra non uenalis est!" Demonstrationes igitur publicae pompaeque longissime inceperunt, quae totius orbis consules ministrosque forsan admonere possunt. Quibus processionibus exactis, Ecuadorea iugera conseruata sunt atque nullo modo ciues tribules ipsi ex illa siluestri habitatione impelli possunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae