TVMVLTVS FRANCOGALLICVSDemonstrationes amplissimae
Lutetiae. In foro rei publicae processio maior incepit, quae verum totam Francogalliam occupavit: novum decretum enim de securitate publica tuenda multorum iram commovit, quod militum agentium photographemata imprimere vetat. Hos dies tamen tumultus seditionesque in tota regione evenerunt, quoniam primum migrantes multos propellere consultum est ac deinde Afroamricanus confector musicalis Michael Zecler pulsatus est; qua de causa multi iam militiae irati sunt atque hodie in tota Francogallia milia miliaque hominum rerum novarum studentia, quae Lutetiae modo XLV fuerunt. Scripsit Marcus Austriacus
|