Annus
2 0 2 0


AVE, OPTIME LVSOR!

Didacus Maradona mortuus est

Diego.jpg

Omnium lusorum optimus Didacus Armandus Maradona heri annos LX natus domi suae periit: medicus cordis pulmonumque deficientiam causam indicauit, quae Argentinum calcifollis lusorem excelsum eripuit. Ille in toto orbe, ut omnibus notum est, lusorum maxima habilitate pedifollica praeditus praeclarus fuit et erit: enim hodie Argentino lusori salutem extremam tanti conciues pronuntiare studebant, ut domum eius multitudo maxima adueniret atque uigiliae tumultus innumeros retinere conarentur. Ille igitur Neapoli optimus fuit lusor, qui Italiam pedibus suis totam honore excelso perfusit, atque in pedifollica turma semper habebitur princeps.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae