Annus
2 0 2 0


DE DIE CONTRA VIM ADVERSUS FEMINAS

XXV mensis Novembris electus est

vis.jpg

Dies hodiernus XXV mensis Novembris indictus est contra vim adversus feminas. Initium celebrationis repetit a consilio Ordinis Nationum Unitarum anno MCMXCIX capto, ex quo hic dies electus est ad memoriam honorandam rei publicae Dominicanae trium sororum, Patriae, Minervae et Mariae Theresiae Mirabal, quae anno MCMLX iussu dictatoris Raphaelis Leonidae Trujillo occisae sunt. Cum simul adirent ad viros visitandos apud carcerem, a custodibus muneris secreti militaris violenter percussae sunt et in voraginem coniectae. Nuntius vulgatus est de casu non voluntario sed fama necis statim diffundebatur: res scelesta tantam iram populi excitavit ut insequenti anno dictator occisus sit et paulo post regimen tyrannicum finem habuerit. Illae, cognominatae “Papiliones” (Las Mariposas), actuosiores fuerunt gregis occulti “Motus XIV mensis Iunii “ regimini invisi. Ob cui plenam adhaesionem mense Ianuario eiusdem anni comprehensae erant.

Perlongum est commemorare quae genera violentiae toto orbe contra feminas perpetrentur: stupra puellarum Indicarum, meretricium prope puerile in Bangladesia, matrimonium immaturum pacto parentum obligatum in nationibus Islamicis…Sed opus non est considerare quid in nationibus longinquis eveniat. Ab anno MMXII usque ad hodiernum diem CMLXV occisae in Italia numeratae sunt. Novissimus muntius hodie effunditur de duabus necatis, una Paduae, in regione Veneta Septentrionali, altera Catanzarae, in regione Calabra Meridionali. Plerumque constat reos viros vel amantes esse qui nolunt ab iis discedere recusantque ne illae compotes sui sint. Novum verbum fictum est ad hoc genus caedis denotandum, id est feminicidium. Id significat odium masculinum erga genus feminarum, quod non solum occisionum causa est, sed etiam animi et condicionis exitium fert. Quousque ? Immo tempore claustri ob virus coronarium vis domestica valde auxit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae