Annus
2 0 2 0


DE IMMODERATA COGITATIONE ITALICA

De nartatione disputatio

contagio.jpg

Morbus coronarius quousque totum orbem detenturus sit difficillimum praeuisu est, qui tamen uariis ac saepius imprudentissimis modis oppugnatur. Italica res menses superiores pessima fuit, quae primum morbida contagione deleta est posteaque hominum impudentia aucta est: nunc enim milia triginta uigintiue in die morbida ui contaminantur atque ciuium centena VII in dies pereunt, quoniam laxissime uero modis egredi licere magistratus multi statuere. Quare multi iterum intereunt atque nosocomia aegris plenissima fiunt: sunt tamen qui ad nartam omnes exhortantur, ut in nive omnibus labi liceat. Quod tamen dementia affectum esse uidetur, quamuis non omnibus hoc sub oculis sit: res enim nefaria coronaria multitudinem amat atque tussedinis ictus in pompa propagat, ciues innumeri in toto orbe perierunt et Italici forsanque adfines uestri, quidnam speratis exoptatisue? De festis diebus concelebrandis praeterea nonnullis in natione motibus uarie disputatur: ecquid de ciuium tutela praebenda?

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae