PONTIFEX DE RE ARGENTARIAFrancisci Papae sententia
Francisco maximo pontifici res argentaria cum de pauperibus adiuuandis aequabilitateque augenda, tum de aeris permutatione repugnanda semper curae fuit: qui tandem de his rebus disputare potificum primus coepit. Assisii iuuenes nonnulli spatium electronicum nomine "Francisci Oeconomia" apparauerunt, ut potificis sententia quam amplissime exaudiatur: propterea hodie Francisci pontificis contionem interretialem publicauerunt. His uerbis Franciscus pontifex orationem exorsus est suam: "Nondum res nostra argentaria isto pacto sequi potest: huius temporis mercatum nobis intolerabile, sicut tempestas coronaria demonstrauit. Iterum iterumque omnium inopissimi in extremis despicimus: ecquid de noua nobilitate fauenda, quae sola bonas artes fouere potest?" Multa postea de aeris permutatione curanda atque de aequabilitate praebenda pronuntiauit, quae tamen sicut antea aduersa sorte inaudita manebunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|