Annus
2 0 2 0


STANISLAVS CONDITOR MORTVVS EST

Stanislai Herimannique opus uiuat

Tekieli2.jpg

Amici obitum publice pronuntiare nullam iucunditatem siue scribendi proprietatem secum adfert. Ego cum puer annos VIII essem, cum patre meo pristino moderatore Herimanno Nouocomensi Stanislaum illum laetissime noui, qui domi suae patrem meque fraterne accepit. Qui in feriis iucundissimis Latinitati iocoque permixtis nobis amicus optimus fuit, ipse postea domum uenit nostram post biennium. Postea anno MMXIV patris mei sodalis optimus iterum in itinerario Latino Posnaniensi lusui laetitiaeque nobis fuit, qui liberalissimus omnium semper habebitur. Anno MMXV tamen patris mei epitaphium ipse Stanislaus scripsit, qui amicum perdidit optimum. Ipse demum Stanislaus anno MMXVI mense Nouembri epistulam scripsit electronicam, ut sui patrisque mei heres essem; quoius scelesta sorte ipse salutationem extremam uobis dolentissimis uerbis pangere conor.

Aue atque uale, Stanislae optime mi, quoi salutem plurimam tam aduersa quam laeta fortuna toto corde ago!

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae