REGRESSVS BACTRIANVSRecedunt milites
Sicut iam mensibus superioribus pronuntiatum est, Boreoamericanae copiae a Bactriana regione recessum iamdiu apparant, qui Josepho Biden consule iterum adnuntiatur. Minister defensionis Boreoamericanus Christophorus Miller de discessu nuntia protulit: "Kalendis Decembribus milites fere omnes Bactrianam regionem relinquent: MMD modo ibi maximum remanebunt, ut demum missioni Bactrianae contra Jihadistas anno MMI inceptae finem faciatur atque inspectores modo haud occupantes ibi relinquantur". Hic recessus tamen post missilium impetum Baghdadi contra Boreoamericanam legationem. Scripsit Andreas Nouocomensis
|