DECURIONES DEPULSI De Concilio Legibus Constituendis
Civitas Hong Kong, quondam Britannorum colonia, anno MCMXCVII Sericis restituta, tres et viginti annos provincia propria rerum administratione gesta, quamquam in rebus externis ex consiliis Pechini captis regitur, tamen in rebus domesticis suis propriis legibus utitur, a suis magistratibus Concilioque Legibus Constituendis gubernatur. Cuius res sic institutae, quae communiter a voce pressa: “una gens, duo rationes” vocantur, foedere cum Britannis sanctae erant.
Huius autem rationis res intestinas gerendi finis civitati factus esse, a nonnullis rerum civilium peritis iam ducitur, quoniam ex quodam edicto mense Novembri Pechini promulgato, quattor decuriones, quod non satis patriam amarent, legibus faciendis obsisterent, improbe suppetias ab Americanis ad res domesticas petivissent, de Concilio Legibus Constituendis repente depulsi sunt. Quo facto, quindecim ultra e ceteris civitatis decurionbus ultro a Concilio discesserunt, ut conlegis dimissis adessent.
Haec mutatio rerum civitatis ab oratoribus ministeriorum rerum externarum et Britannorum, quorum minister Dominicus Raab legem, qua foedus cum gentibus Consocitationis Europeae ictum rumpatur, apud Parlamentum suasit, et Americanorum, quorum minister Michael Pompeo exitum comitiarum praesidi creando respuere videtur, reprehensa est existimataque civitati ex populi voluntate moderandae obficere atque foedus cum Britannis violare.
Nihil ex illis sententiis videbatur Carolinae Lam, praefectae civitatis, magnopere interesse, quae dixerit: decere ab eis, qui patriam amarent suam, civitatem regi; se ipsam gaudere, quod Concilium obstantibus carens leges civitati citius faciliusque sciturum esset.
Scripsit Rufus Britannicus
|