Annus
2 0 2 0


PACTVM OECONOMICVM NOVVM

De rebus Asiaticis

Sinenses.jpg

Asiaticae permultae regiones mercaturae pactum nouum se obsignare pronuntiauerunt, quocum totarum nationum res argentaria ad melius augebitur: Sinensis administratio eius uenalis sodalitatis patronus est potentiamque suam in tota Asia amplabit. Cui sodalitati nationes multae intersunt, sicut Iaponia, Austrocorea, Indonesia atque XL aliae, quamquam in pacto mercaturae India non pede incessit; Australia praeterea pactum in Oceano Pacifico promouit obsignauitque, quod maximum in toto orbe futurum pronosticantur periti. Vectigalia igitur inter omnium nationum fines portusque uentennium extollentur, ut mercatum solute ampleque discurrere possit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae