Annus
2 0 2 0


DE BREXITV BIDENQUE ET BRITANNIA

De re Anglica consule Biden Americano

Commercium.jpg

Tempore viri cornarii, preater eas fortunae vicissitudines, quae curis sint omnibus gentium principibus magistratibusque, Boris Iohnson Primarius Britanniae Minister praesertim a pactione de commercio inter Britannos atque cives gentium Consociationis Europeae facienda vexatur, quia, nisi prius de commercio pactum erit quam Britanni tandem pridie Kalendas Ianuarias ab Consociatione discedent, inhibebuntur nonnihil negotii nonullorum civium utriusque partis.

mense Octobri, cum legatos Britannicos apparitoresque Europaeos inter se de iure piscandi ad litora Britanniae, de opitulando a re publica societatibus egentibus, de iurisdictione iudicium Europeaorum dissiderent, illum Iohnson, qui Brexitu peracto et pactionem novam de commercio cum Americanis moliturum esset, acta diurnia ferebant meditari, utrum summa spe in Preaside Americano posita nulloque cum Europaeis de commercio pacto Britannos praecipites a Consocietatione Europea deduceret, an legatis imperaret, ut summam industriam in condiciones cum Europaeos agendas adhiberent.

Propterea moratus dicitur, dum id appareret, quod magnopere eius referebat: comitiis Boreoamericanis habitis, quis summum Foederatarum Americae Civitatium magistratum gesturus esset.

Nam ei, etiamsi constat Donaldum Trump esse amicum, quippe qui Primarium Ministrum nuper creatum “Trump Britannicus” nuncupaverit, exiguior tamen esse amicitia cum Iosepho Biden videtur, quoniam hic, anno proximo, haudquaquam laudandi causa, eum dixerit, simulacrum et animo et corpore Donaldi Trump.

Exitu comitiarum iam satis patefacto, Primarius Minister, licet nonnulli gentium principes eum occupavissent, novo magistratui futuro gratulatus est. Quo facto, difficilem socium ad colendum nunc habet, quod quaedam rogationem de Brexitu efficiendo ad Parlamentum Britanniae latam Biden nuper increpuit.

Huius rogationis Iohnson est fautor, quae, si a Parlamento scita lexque facta sit, id fiat, quod quidam minister, dum rogatio in Parlamento disputatur, palam confessus est: ut quaedam condiciones, quae ad limites portitoriaque inter Hiberniam atque Boreohiberniam attinent, foederis cum Consociatione Europea, anno proximo icti, violentur.

Mense Septembri, Biden, cum ille dixerit, timorem sibi esse, ne pacem illam in Boreohibernia, quae anno MCMXCVIII pactione Feriae sextae in Passione Domini parta erat, Brexitus pericletur, aegre hanc rotationem ferre, Primarius Minister certior factus est.

Adde quod eo tempore litteras quoque a quattor senatoribus Americanis scriptas, in quibus similies sunt expressae sententiae, accepit: nonnullos in senatu Foederatarum Americae Civitatium pactionem de commercio Britannorum una cum pactione de pace Boreohiberniae tractaturos. Deponeret ergo ulla consilia iniqua, quibus condiciones de Boreohibernia foederis cum Consocatione Europea neglegari posset; caveret, ne Brexito agendo vel pax in Boreohibernia vel amicitia inter Britannos Americanosque labefieri sineret.

Contra publice dictabat: apparitores Europaeios non bona fide condiciones de commercio cum Britannis agere, necesse ergo fuisse sibi suam rogationem ad Parlamentum ferre. Negavit se rogationem depositurum. Id tamen, quod timerent Americani, fieri haudquaquam velle.

adhuc non patet, quid de commerciis vel cum Europaeis vel cum Americanis Ionhson facturus sit. Sed “amicitia propria,” quam Britanni vocant, inter Americanos Britannosque difficilior ad servandum ei facta est, quam Donaldo Trump Praeside fuit.

Scripsit Rufus Britannicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae