MEDICAMEN CORONARIVMDe invento medicamento
Medicinalium officina "Pfizer" Boreoamericana Germanicaque "BioNTech" multos menses opus commune dederunt, ut contra morbum coronarium uaccinum medicamentum compararetur; quod donec post longa experimenta factum esse uidetur. Vaccinum tamen medicamen decimae aegrotorum parti minime mederi potest atque in algidissima quoque frigorifica capsa permanere debet: quae sed multo melius rem ipsam commutare possunt, quamquam et optimis pomis caries quaedam adesse potest. Vaccinum igitur hoc mense Americanis erit medellae pauloque post et Europaeis ciuibus, quorum tamen maior pars medicamentum contra morbum in uernis mensibus accipiet. Scripsit Andreas Nouocomensis
|