Annus
2 0 2 0


DE COMITIIS AMERICANIS

Nouus praeses Boreoamericanus creatus est

Biden.jpg

Post igitur quadriennium sub consulatu Donaldi Trump noua comitia Boreoamericana indicta sunt: longissima propter ciuium numerum legesque nouas in tempore coronario comitia fuerunt. Quae praeterea certamen aeternum praesidis pristini Donaldi Trump petitorisque progressiui noui Josephi Biden exhibuerunt: nam incerta fortuna petitorum uices perpetuo permutabant peruertebantque, ita ut primo aditu quisquis uictorem utrum nominare posset.

Tertio die exacto tamen omnibus uictor sub oculis erat: Josephus Biden enim consul nouus esse ampliore spatio uidebatur, quem tamen praeses pristinus Trump adhuc non excepit exitum. Postremo ille Josephus Biden hesterno die praeses quadragesimus sextus Boreoamericanus creatus est atque contionem primam inuictus habuit: "Consensus intra extraque moenia nobis semper luceat: ne enim inter ciues in tantis tempestatibus odium intersit neque in peregrinos externosue ciuium inuidia adsit, qui porro hostes nobis minime putentur".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae