DESTRUCTIO ISRAELISDe Iudaeorum impetu
Palaestini cives e finibus suis expulsi variis in locis castra pagosque novos instruxerunt, quorum castrum magnum in citeriore Iordania constructum est: illuc attamen, sicut Societas Nationum pronuntiavit, Iudaeorum milites impetum fecerunt, ut Palaestinensium tentoria delerentur. Hominum ergo centena iterum domo sua noctu abiguntur, quod Societas Nationum summo probro indicavit. Adminsitratio tamen Israelis curribus suis onerariis Palaestinos expulit atque apud totius orbis nationes hoc modo se purgaverunt: "Contra legem hunc locum occupare solebant Palaestini: nos ipsos eiecimus". Quod attamen Genevae pactum IV iuraque humana violare fortasse ignorant Iudaei. Scripsit Georgius Lutetiensis
|