PETITIO VINDOBONENSISTerror intra moenia
Hesterna nocte Vindobona caput Austriacum impetuum turpissimo adfecta est: uariis in locis, ut expresse dicantur VI, petitores Islamici contra ciues scloptetis missilia iniecerunt. Ciuium IV perisse comperitur atque XXII uulnerati sunt: petitorum quidam a uigiliis necatus est, quamquam sicariorum maior pars effugit; aediles ipsi Islamicos terroristas inuenire hos dies conabuntur, ut mortuorum uindicatio fiat.
De magno in urbe terrore, qui uerum post impetum terroristicum genitum est, internorum minister Carolus Nehammer ad Islamicam Ciuitatem ipsam pertinere adseueratur; terroristarum enim pelliculas uigiliae percussoris domi inuenerunt, qui igitur in uinculis iam fuisse dicitur. Praeter hoc Kurz cancellarius Austriacus ad metum arcendum omnes exhortatur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|