PRAESIDIS ACCVSADe diurnario Francogallico
Diurnarius Francogallicus "Carolus Hebdo" iamdiu de multis rebus imagines iocularias periodice depinxit publicauitque: anno MMXV petitio magna terroristica jihadista diurnarii sedem perstrinxit atque scriptorum nonnulli perierunt, quod propheta Muhammad Islamicus derideretur. Anno MMXVI praeterea, cum terrae motus Italicus Summae Villarum multos necaret, tamen diurnariorum imagines eorum mortem deridebant, quod multis probro summo fuit. Petitio terroristica Ciuitatis Islamicae turpissimum scelus omnibus putatur, sed nuntiorum facetiae saepe micam salis permouent.
Periodicus ergo "Carolus Hebdo" in toto orbe legitur, sed eius picturae non omnibus risui sunt: Praeses Turcus Erdogan exempli gratia diurnariorum membranas se publice accusaturum pronuntiauit, quod Islamicae religionis propheta ibi deridetur. Praesedis demum Erdogan uerba non modo in diurnarium, sed etiam in totam Europam summeque in Angelam Merkel et Emmanuel Macron compelluntur; quae demum iactata sunt probra in republica ipsa, non tantum in religionis fide. Exprobrationes donec aliquid salis habere uidentur, quamuis propter factionum causas in omni pereant. Scripsit Andreas Nouocomensis
|