Annus
2 0 2 0


NAVIS TURCICA IN AQUIS CONTROVERSIS

Navigatio non intermittitur

Navis.jpg

Turcia navem iterum misit exploratum gasii venas in aream Maris Medii orientalis, quamvis Europa petivisset ut retraheretur. Imperium classis Turciae nuntiavit ante biduum per instrumentum communicationis Navtex eam in maris spatio inter insulas Graecas Rhodum et Μεγίστην usque ad diem IV mensis Novembris mansuram esse. Antea auctoritates Ancyranae navigium aliis comitantibus usque ad diem Martis fore indicaverant. Dato responso per idem instrumentum Graecia affirmavit munus navis Turcicae se non permisisse nec legitimum esse in spatio maris quod ad se pertineret.

Relator Graecus Stelios Petsas heri declaravit per televisionem hoc amplius probare Turciam sine fide esse etiam erga Societatem NATO quae petivit ut duae sociae ius internationale observarent ad controversias solvendas. A mense Augusto duae res publicae inter se contendunt de facultate gasium reperiendi.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae