Annus
2 0 2 0


MORBVS REVERTIT

De tempestatibus Europaeis

Virus7.jpg

Congregatio Uniuersalis ad salubritatem tuendam (OMS) de re Europaea nuntium nouum diuulgauit: uirus coronarium in Europaeis ciuitatibus multos contagione sua attigit, quod donec ad nouas compulsiones nationes innumeras coget.

Res publicae enim permultae rem pessimam coronariam iterum iterumque percipiunt atque uariis in prouinciis ciuium salubritas magnopere periclitatur: territorium Italicum Campania pessime uersatur, quod hominum milia morbo ipso afficiuntur; Francogallicorum praeterea ciuium XXX milia uno die morbo coronario inficiuntur. Citata festinansque ciuium exsolutio in tota Europa uerum causa est, quae clausuram nouam propere commouebit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae