Annus
2 0 2 0


PROSOPOBIBLII EXPVLSIO

De Holocausti absconditoribus

mark.jpg

Prosopobiblii conditor Marcus Zuckerberg consilium suum recentissimum aperit: omnis enim inscriptio interretialis, quae Iudaeorum Holocaustum abnegat. Ille igitur Zurckerberg inscriptionum primam Holocaustum coniuentem Prosopobiblio suo exclusit: "Mihi enim intolerabile uidetur, quod crimen scelusque maximum publice negetur. Haec igitur summa iniuriarum est atque in Iudaeos odium in dies concrescit, quod ipse maxime timeo".

Ab anni initio enim Marcus Zuckerberg hoc summe curauit atque odii plenas inscriptiones contraque Iudaeos illos iamdiu erasit, sed Holocausti criminis abnegatio non tam praesens erat, cui totius orbis iuuenes maxime fouent.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae