DICTATORIS POMPABoreocoreanus dictator militiam ostendit
In die constitua ad operariorum factionis ortum concelebrandum, id est ad dictaturae initium honorandum, saepe dictator Kim Jong-Un armamenta nova atque missilia sua commmonstrare solebat; ex illo tamen pacto anno MMXVIII cum Praeside Trump nulla armorum pompa erat. Quod hoc tandem anno evenit: ad bombardamenta missilia nuperrime instructa dictatoris iussu ostentantur; externarum nationum tamen diurnarii pompam illam visere non poterunt, quia clausura omni vi servatur. Dictator praeterea Boreocoreanus in magna pompa se maxime gaudere civium suorum neminem morbo coronario adfecisse pronuntiavit, quamvis nonnulla sint dubia de re. Scripsit Marcus Austriacus
|