DE NEGOTIIS INDONESIANISDemonstrationes in insulis
In insula maxima Indonesiana Iava, ubi caput Iacarta inuenitur, propter nouum edictum operariorum seditiones innumerae euenerunt, in quibus hominum centena militibus comprehensi sunt. Non modo in capite Indonesiano, sed in aliis ciuitatibus quoque tumultus fuerunt. Indonesianus senatus decretum nouum iam conscripsit ac probauit, quoius res parumper exponentur, ut ciuium probrum melius explanetur. In hac noua lege magistratus Indonesiani externorum pecuniam ad insulas allicere student, qua de causa ad operatores tuendos leges uariis modis mutabunt atque reuincient, ut externorum ditissimis pecuniam profundere facilius sit. Quod tamen operatorum iura magnopere damnare uidetur, hoc maximi probrii apud horum dierum demonstrantes est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|