Annus
2 0 2 0


BELLVM ORIENTIS

Nagorno-Karabakh studetur

Armenia.jpg

In Armenia municipium est Nagorno-Karabakh, quod ab anno MCMXC tam Albania Caucasica quam Armenia ipsa sibi praebere student: in terris enim Armenis municipium est, quamuis Albaniae Caucasicae ciues sibi uindicent. Praesidium hoc igitur ad petrolei exactionem optimum esse uidetur, quodpropter hostium neuter illud relinquere studet. Nationum praeterea Societas multos annos ad pacem Albanicos exhortatur, qui pugnax dedere responsum.

Diebus superioribus in municipii loca proelia nonnulla missilibus incendiariis commissa sunt, quae alter hostis alteri tribuit. Primum enim Albaniae exercitus ab illo Armeno senatu incendiarii impetus accusatur posteaque Armenus exercitus in pagos quattuor oppugnationis coarguitur; Armeniam ipsa Francogallica, Boreoamericana ac Russica adminsitratio defendunt, dum Turcia Armenos illos strenue oppugnat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae