Annus
2 0 2 0


HELVETICVM SUFFRAGIVM

De migratione Heluetiis

Helvetia.jpg

Heluetiae pars conseruatiua in suffragiis totam nationemm rogauit utrum migrantes fines regionales introire possent an non: comitia ideo aduocata sunt atque suffragium prolatum est. Ciues Heluetici tandem suffragium ultimum contra administrationis decretum adtulit: territoriorum XXVI ciues enim partis conseruatiuae consilium abnegauerunt, quamquam in Ticinensi territorio dimidia ciuium pars hoc probauit. Illuc nam migrantium amplissimus numerus peruenire solet atque ciuium dimidia pars uero salariatorum maiorem turbam amouere non uult. Conseruatiua demum pars pacto Schengeno exire proposuit, ut migrationibus modus inderetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae