NOVUS IUDEXPraetor Americanus creatus est
Praeses Americanus Trump in Tribunalis Summi solio novum praetorem creavit: Amata Viviana Coney Barrett nova enim iudex supremus Boreoamericae est. Post eius Ruth Bader obitum die Veneris superiore novum igitur Tribunali reipublicae praeses faciundus esse videbatur atque petitorum princeps illa Amata Barrett praetor creata est.
Barret ipsa, quae XLVIII annos nata est, fervida Catholica atque conservativae factionis amica esse dicitur, quamquam mores suos honorem illum nullo modo adfecturos esse praedixit. Scripsit Georgius Lutetiensis
|