Annus
2 0 2 0


LABORIS CARCERES

De coercitione Sinensi

tibet.jpg

Sinensis dictatura iamdiu de ultionibus suppliciisque suis et inimicis et obtrectatoribus ciuibusue aduersariis multa ostendit, sicut in decennia superiora in carceribus euenire solebat. Tibetana reapse prouincia illis Sinensibus magistratibus maximae curae est, quod ibi ad libertatem tuendam ciues innumeri asperrime pugnauerunt atque res nouas saepius egerunt.

Quorum tamen seditiones semper obscure cruenterque coercitae sunt coniuratique in carceribus pessime habentur: quaestores eius instituti "Jamestown" Tibetanam rem his diebus ostenderunt atque de aduersa eorum sorte multa indicarunt. "Centena milia hominum in carceribus detinentur, ubi labore indigno infensoque perpetiuntur, quod pro tuto eius dictatoris Mao Tse-Tung poenas effingit".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae