Annus
2 0 2 0


VRSVLAE CONTIO

Praeses Europaea sermocinatur

Ursula.jpg

Bruxellae. In senatu Europaeo praeses Vrsula Von der Leyen sermonem publicum habuit, in quo de Europaeis rebus nouissime disputauit: "Communitas Europaea inprimis salutis sit sodalitas: in morbi coronarii re aduersa totius Europae respublicae male uersantur; medicamentum cum inueniatur, haud enim inuentoris est, sed Europaeorum totiusque orbis ciuium!"

His uerbis ipsa Von der Leyen de pauperibus tuendis nonnulla exposuit: "Salaria minima ciuibus omnibus praebenda sunt, quae uerum senatusconsulto praesto comparabimus". Postea de re migratoria sermonis secundam partem pronuntiauit: "Naufragis pro tuto auxilium praeberi studemus, ne in fretibus homines pereant. Non omnes tamen ciuitate donandi sunt, sed multi ad patriam mittendi". Ipsa demum de aeris permutatione atque pollutione dimidianda contionis extremum habuit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae