Annus
2 0 2 0


OBSCVRA MEDICINA

De medicaminibus Americanis

sanitas.jpg

In terra Boreoamericana non modo publici, sed prouati quoque carceres homines detinent: qui in his carceribus ambigue uigilantur ac obscure habentur. Sicut in illo prouinciae Georgiae carcere ad migrantes custodendos euenire uidetur: ancilla quaedam Alba Wooten nominata uerbis suis apertis uelamina partim eripuit.

"Etsi in morbi coronarii tempestate uersamur, detentis migrantibus tutela prope nulla est". Quae tamen nouum crimen tacite euenisse postponit sed uerbis suis Alba commostrauit: "Mulieres Mexicanae uel Austroamericanae in uinculis comprehensae saepius hoc ex me quaeritabant: curnam mutilatio genitalis hic nobis frequenter perpetratur? Hysteroctomia enim ibi recentius habetur atque huius excisionis causa nescitur". Eius demum Albae uerba praeturum aures attigerunt, qui rem perspecturos polliciti sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae