FLAMMAE AMERICANAEIncendia occidentis
Incendia origine ignota innumera in occidentali Boreoamerica deflagrauerunt: XVI exustiones siluas Oregonenses atque Californianas deleuerunt atque multorum ciuium domuum milia flammis exusta sunt. Decem praeterea ciues Oregonenses et Californianorum quindecim incediaria ui perisse uidentur, quamuis numerus incertus sit; multi item multis in ciuitatibus dispersi esse euidentur atque pessimum multi ominantur.
Ille consularis petitor Iosephus Biden maximum periculum his uerbis adseueratus est: "Aeris permutationis exitus haec incendia sunt. Ille praeses Trump rem omnem abnegans deflagrationum reus est!" Scripsit Andreas Nouocomensis
|