Annus
2 0 2 0


ARABICA PAX

Israelis foedus

Pactum.jpg

Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump, qui sociorum Israelis primus est, notitias novas pronuntiavit: "Post pactum Arabicum primum, hodie nova pax obsignata est: consul Netanyahu enim Bahreinum foedus novum compectus est, ut pax Arabica secunda ab Israelis consule pacta sit".

Prima tamen Arabica Respublica Unita, sicut ante dixi, pactum obsignavit, quam verum Bahreina respublica prosecuta esse videtur. Ambobus igitur indutiae novae maximi momenti sunt, quoniam Israelis condicio nunc multo minus in bellicis ostenditur et multo plus in pacis sinu. Multae attamen reipublicae Israelis potestatem spernunt atque belli flammae in regione serpunt.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae