INCENDIVM LESBIVMMigrantium aedes deflagrantur
Lesbi in Mari Interno profugis aedes maximae sunt: milibus III hominum aedes illae, quamuis milia XIII ibi uiuant atque superiore anno usque ad milia XX numerus auctus sit. Incendium tamen obscura origine noctu exardescit: fugam omnes petiere ac Mytilenem conuenerut, quoius aditus eis abnegatur.
Puerorum orborum IV centum ad Graecas oras commouebunutur, ut salutem tandem sibi apparent iuuenes. Dum res omnes bonum exitum adeptae sint aedesque reficiantur, reliquorum profugorum milia III in tentoriis contubernales inponentur. Rogi tamen causa adhuc nescitur, cum dolo flammae deflagrauisse aestimentur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|