STETITRebellis exilium fugit
Mense iam exacto, Albarussiae ciues multi contra eius praesidis Lukaschenko potestatem unicam ad fora descendere ut hoc probrum commonstrarent: magnis in seditionibus ciues comprehensi sunt, qui praesidis parti obstiterunt. Tres ast mulieres praesidis partem inimicam primores tenuerunt: quarum duo Albarussicis finibus expulsae sunt. Illa tamen Maria Kolesnikoua fortunis uariis ibi remansit: milites Albarussici ipsam deprehendere atque prope finem Vcrainum propulerunt, ut exilium ei praeberetur. Legati attamen Albarussici contraria rettulerunt: apud eos enim coniuratorum domina fugam sibi per se appararet. "Tantopere tamen obstetit ut itinerariam tabellam fregerit" aediles Vcraini oblocuti sunt. Maria Kolesnikoua demum obdurauit atque in Albarussiae bello democratico adhuc restitit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|