Annus
2 0 2 0


TERRORISTARVM VICIPAEDIA

Interretialis bibliotheca obscura

terror.jpg

Ciuitas Islamica iamdiu in retibus socialibus aut in hoc Interrete secreto res gestas suas publicabat atque in toto orbe isto pacto nouos terroristas congregabat. Hominum tamen electio jihadistis non satis erat ac bibliothecam nouam tenebrosamque comparata est: sicut enim collegium ad rectum dialogum praebendum detexit, encyclopaediam interretialem illi jihadistae apparauerunt ut sectatores nouos semper inuenirent.

Quae retis praeterea uoluminum milia XC in se continet et hominum milia X circiter in mense ad aulas interretiales colligit. Imperuium inuiumque iter ad bibliothecam delendam, quod uolumina illa informatica non uno in loco, sed ambigue comparantur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae