DEMONSTRANTES PVLSATIPersica supplicia
Anno superiore post petrolei pretii incrementum apud Persas seditiones multae factae sunt atque demonstrantes multi in carceribus detenti sunt. Ad iura humana tuenda societates supplicia tormentaque innumera seditiosorum exposuerunt: "Milia hominum septem, quorum numero pueri quoque annos decem nati intersunt, magna ui uulnerati atque saeuitiis innumeris in carceribus offensi sunt atque eorum centena tres perierunt".
Sacerdotes tamen Persarum inimicos publicos peccatores nuncuparunt, quos hostes externi in eos immiserint. Tormenta igitur ad ueritatem eripiendam non contra homines, sed modo contra malo fautores euenisse dicuntur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|