ODIVM PROPAGATVRAmericanus ciuis ictus
Saepius saepiusque de odio interratiali nuntia proferuntur, quae creberrimo monstra scelestasque moles commonstrant: de illius Georgi Floyd insontis morte amplissime disputatum est recentioreque tempore de Iacobi Blake multa euidentur. Ille enim uigiliarum missilibus septimo uolneratus est atque, ut medentes proferunt, pro certo iterum ambulare nequibit: uigiles ipsi uirtute optima praebiti Iacobi antiquas accusas iudiciaque pro causa indicauerunt. Insons tamen ille Iacobus est, qui malis conuiciis omnino solutus est.
Demonstrationes praeterea, ut antea dicitur, omnibus in foris Americanis euenerunt ac in illa ciuitate Kenosha maxima frequentia ciues scelus exprobrauerunt: quidam attamen iuuenis XVII annos natus Kyle Rittenhouse contra placidos ciues missilia iniecit atque singulum saltem necauisse accusatur; de alterius ciuis morte dubitanter dicitur. Illius tamen Donaldi Trump optimus aduocatus Rodolphus Giuliani sicarii erit defensor ultimus, qui iussu praesidis ei commissus est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|