COMPREHENSIO SINENSISDe rerum nouarum auctoribus
Dictator Sinensis Xi Jinping res nouas pro libertate Hongkongensi comprehensionibus multis iamdiu conticuit atque coniuratorum silentio ample celauit: legislatorum magistratuumue tamen nomen in tabulis carceralibus nondum legi poterat.
Dissidentes ideo magistratus duo hodie carcerati sunt: Lam Cheuk-ting et Ted Hui Chi-fung, qui ambo Democraticae factioni intersunt, uigiliis bis centum congregatis, in uinculis ad carcerem comprehensi sunt, sicut decem seditiosi alii; illa praeterea Agnes Chow puella una ad iuuenum iura tuenda uigilibus capta est. Omnium attamen demonstrationum participes multi comprehensi sunt, sicut recentius ipsi demonstrantes illius seditionis apud Yuen Long, quorum LXIV deprehenduntur. Libertatis studium ideo nullo modo intra fines Sinenses fieri potest, quod praetoria potestate omnes discordes uincula iniciuntur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|