Annus
2 0 2 0


BOREOAMERICAE CRISIS

Seditio Americana

Blake.jpg

Fora Boreoamericana post obitum illius Georgii Floyd uigiliarum scelesto crimine ubique demonstrantibus impleta sunt: quae res contra odium interratiale exorta est, ipsa tamen saepius non ratione odium uicit sed maiore ui auxit.

In tanto odii ethnico bello in ciuitate Kenosha is Iacobus Blake Afroamericanus ciuis superiore nocte uigiliarum missilibus affectus est, quamuis non necatus sit: ille enim Iacobus in ciuitatis nosocomio sanandus est atque ulciscendus esse multis uidetur. Seditio noua nam exorsa est atque multorum frequentia in foris incepit: qui pro Iacobo iustitiam rogitant reposcuntque, ii tamen curruum incendio iustum iudicium poposcerunt. Illius uigilis fortunae nesciuntur: uoluntatem omnino denegauit, armorum usum minime.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae