CENTVM IN FLVCTIBVSCymba inter undas
Profugorum pericula saepissime multis commonstrantur, quod nec certa sorte nec fausta fortuna migrantes ipsi ad litora Italica perueniunt. Magistratus praeterea Italici ad comitialem potestatem adipiscendam rem hanc sibi modo ostenderunt atque auxilia pauperrima praebuerunt: nauicula enim Libycas oras relinquens ad litora Italica incerta sorte aduenit. Ibi centum insunt homines, quorum triginta pueri orphani esse uidentur: "MareMira" nauis demumu cymbam fretibus excepit, quoius remigium pessime uersabatur. Ad litora igitur Italica conlati sunt peregrini, quorum tamen sors aduersa paulo post mortem XLV hominum euenit. Nec in morbi coronarii aetate tamen Africum effugium desinit, quod bellum paupertasque adficiunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|