RVSSICA ACCVSA De aegro inimico
Alexis Naualny eius Bladimiri Putin praesidis Russici primus competitor ad consularem potestatem adipiscendam est: qui tamen dum aeronaui ad Siberiam reddit, in ueliuolo animo defecit. Quod tanta suspicione ab initio inspicitur, ut sodales eius candidati consularis de ueneficio perpetrato confestim accusauerunt: ille Naualny enim uerum intermoritur, qui nondum expergefaciatur.
Illa praeterea Kira Yarmysh eius adiutor in comitiis sodalitatibusque praedixit: "Ipse Naualny Berolinum mouendus est, quod in Russicis finibus aequo animo expergisci non potest". Precibus nonnullis prolatis atque epistulis consuli commissis, is Naualny Berolinum amouebitur quamuis non medicorum Russicorum consilio. Quae demum res illi Bladimiro Putin damno est: is enim et re Albarussica maxime adficitur et multationibus Europaeis opprimitur; non criminum est tempus. Scripsit Andreas Nouocomensis
|