Annus
2 0 2 0


COMITIA OBSCVRA

De re Albarussica

Lukashenko.jpg

Squalido ac luctuoso more res Albarussica sequitur: postquam dissensus maximus in republica propter comitiorum exitum incertum dolosumque exortus est, immanis demonstratio in foris incepit, quae ciuium milia miliaque ad totarum ciuitatum plateas diebus superioribus commouit.

Ab anno MCMXCIV ille praeses Lukaschenko nullo interuallo consulari potestate rempublicam regit atque in comitiis recentioribus consul denuo creatus est, quod tamen contra legem euenisse candidata altera Tikhanovskaya suspicatur: non modo inimica, sed etiam ciues multi hac re persuadentur, qua de causa ad fora demonstrandi causa descenderunt. Quorum tamen unus in demonstrationis multitudine interficitur atque hodie demonstrantes ciues iusta concelebrauerunt. In mortui nomine quoque consulis abiuratio iterum iterumque poscitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae