Annus
2 0 2 0


FOEDVS ORIENTIS

De pacto Orientali

pactum.jpg

Ab Israele republica condita bellorum atque odiorum moles maxima facta est: a Iudaeis et ab Arabis enim innumera bella in alterum gesta sunt, quae metum hostilem odiumque pepererunt. Pactum tamen praeclarum in annalibus obsignatum iri refertur: Arabicum regnum pacem Israelianam pangere studet atque Israelis consul Netanyahu lubenter adsentitur, qui hostem socium sibi praebere laetatur.

Quod praeses Boreoamericanus Donaldus Trump, qui Israelis sociorum primus est, magnopere re ipsa gauisus est, quam summi momenti esse pronuntiauit. Gaudium ast illis Palestinis nullum scaturritur, quorum fines nondum nec longe aspiciuntur atque sociorum Arabicorum auxilium euanescere spectant inpotentes. Foedus Arabicum nondum obsignatum est: res attamen fere omnes iam praeclarae sunt, quarum ciuium amborum rerum publicarum intra alterius fines atque ius itineris proposita prima sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae