Annus
2 0 2 0


POENA CANTORIS

Damnatio Nigeriana

cantor.jpg

In borealibus locis Nigeriae reipublicae duplex est iudicium: alterum religione Islamica subiectum, quod "Sharia" dicitur, alterumue reipublicae ipsius legibus; quorum primum Islamicis illis secundumque omnibus curae est.

Kanum municipium est septentrionale, ubi illius cantoris Yahaya Aminu accusa commouetur: is enim cantor contra Islamicorum deum carmen conscripsit publiceque cecinit. Quodpropter Tribunalis summi praetor cantorem ipsum capitalis damnationis concriminatus est: qui tamen malo exitu effugium petiit, is comprehenditur atque nullo modo blasphemiae accusam reppulit. Ciuiles praeterea demonstrationes in eum cantorem euenerunt: cantoris domum accusatores uastauerunt demumque eum uigiliae Islamicae comprehenderunt. Quorum ciuium princeps Ibrahim his uerbis rem commentatus est: "Monimentum omnibus damnatio capitis sit".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae